Caput XXI HIDE APPARATUS
1 | Si nec illam iniectionem tuam potes sistere ad differentiam duorum Christorum; quasi Iudaicus quidem Christus populo soli ex dispersione redigendo destinetur a Creatore, vester vero omni humano generi liberando collatus sit a Deo optimo; cum postremo priores inveniantur Christiani Creatoris, quam Marcionis; exinde vocatis omnibus populis in regno eius, ex quo Deus regnavit a ligno, nullo adhuc Cerdone, nedum Marcione. |
2 | Sed et revictus de nationum vocatione, convertere iam in proselytos. Quaeris qui de nationibus transeant ad Creatorem, quando et proselyti diversae et propriae conditionis seorsum a Propheta nominentur: Ecce, inquit Esaias [Is., 16, 4], Proselyti per me accedent ad te; ostendens ipsos quoque proselytos per Christum accessuros ad Deum. Et nationes, quod sumus nos, proinde suam habebant nominationem, sperantes in Christum: Et in nomine, inquit [Is., 42, 4], eius nationes sperabunt. Proselyti autem, quos in nationum praedicatione substituis, non in Christi nomine sperare solent, sed in Moysi ordine, a quo institutio illorum est. |
3 | Caeterum, allectio nationum a novissimis diebus exorta est. Iisdem verbis Esaias [Is., 2, 12]: Et erit, inquit, in novissimis diebus manifestus mons Domini; utique sublimitas Dei; et aedes Dei super summos montes; utique Christus, catholicum Dei templum, in quo Deus colitur, constitutum super omnes eminentias virtutum et potestatum: Et venient ad eum universae nationes; et ibunt multi, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini, et in aedem Dei Iacob; et annuntiabit nobis viam suam, et incedemus in ea. |
4 | Ex Sion enim exibit lex, et sermo Domini ex Hierusalem. Haec erit via sua, novae legis Evangelium, et novi sermonis, in Christo iam, non in Moyse. Et iudicabit inter nationes; de errore scilicet earum. Et revincent populum amplum, ipsorum in primis Iudaeorum et proselytorum. Et concident machaeras suas in aratra, et sibynas in falces , id est, animorum nocentium, et linguarum infestarum, et omnis malitiae atque blasphemiae ingenia convertent in studia modestiae et pacis. Et non accipiet gens super gentem machaeram: utique discordiae; et non discent amplius bellare, id est, inimicitias perficere; ut et hic diseas Christum non belli potentem, sed paciferum repromissum. Haec aut prophetata nega, cum coram videntur; aut adimpleta, cum leguntur. |
5 | Aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta, in quem sunt prophetata. Inspice enim adhuc etiam ipsum introgressum, atque decursum vocationis in nationes, a novissimis diebus adeuntes ad Deum creatorem, non in proselytos, quorum a primis magis diebus est allectio. Etenim fidem istam Apostoli induxerunt. |